Liber Sapientiae*

Caput 12: Versus 16

Virtus enim,etc. Quia judicium Dei, sive in correctione electorum, sive in damnatione malorum, summae aequitatis perfectio est: et ideo per bonitatem suam diu differendo suspendit judicium, ut plures habeat, quibus reddat beneficium. Quando enim creatura se erigit contra Creatorem justa punitur vindicta, ut se inferiorem cognoscat. Possunt haec ad passionem Christi referri, quem Pater pro nobis in mortem tradidit, et eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit: qui nisi indebitam mortem susciperet, non nos a debita morte liberaret. Pater ergo justus justum puniens, juste omnia disponit. Omnipotens Deus cum summa tranquillitate judicat omnia: humani tamen affectus et membra, ei tropica locutione ascribuntur, ut secundum capacitatem nostram conformentur eloquia divina. Leguntur enim in Scripturis: oculi Domini, aures, manus, os, pedes, ira, furor, et hujusmodi, cum simplex natura nunquam recipiat varietatem, nec vera unitas divisionem. Multiplicia vero et diversa unus et idem operatur: Unde:Mutabis eos, et mutabuntur: tu autem ipse es, et anni tuiPsal. 101., etc. Et alibi:Ego sum Deus, et non mutorMal. 3.. Et alibi:Apud quem non est transmutatioJac. 1., etc. Docuisti autem populum tuum: per mirifica opera Dei instruuntur fideles, ne complicentur iniquis; sed studeant se incontaminatos servare confitendo, et sperando in Domino, et non negligant poenitentiae tempus.
(* Traductions européennes)